monumenta.ch > Cassianus > 25
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XXIV. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne supposito concremabat. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XXV. Verba abbatis Moysis quae dixerat mihi de remedio acediae.

1 Cum incipiens in eremo commorari, abbati Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die gravissime fuisse confectum, nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem; ille, Non te, ait, ab ea liberasti; sed magis ei te deditum ac subditum praebuisti.
2 Gravius enim te, ut desertorem ac fugitivum, deinceps adversariis impugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit: nisi de caetero, commissa congressione, non desertione cellae, vel somni torpore, ingruentes aestus eius ad horam evaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare.
3 Unde experimento probatum est acediae impugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.
Cassianus HOME

bav559.202 bnf2129.207 bnf12292.314

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik