monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum. <<<     >>> XXV. Verba abbatis Moysis quae dixerat mihi de remedio acediae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XXIV. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne supposito concremabat.

1 Denique abbas Paulus probatissimus Patrum, cum in eremo vastiore consistens, quae Porphyrio nuncupatur, palmarum fructibus et horto modico securus, haberet sufficientem alimoniae suae victusque substantiam, nec posset aliquid aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab oppidis et habitabili terra septem mansionibus, vel eo amplius, deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede vecturae quam valere posset pretium operis desudati; collectis palmarum foliis, quotidianum pensum, velut exinde sustentandus, a semetipso iugiter exigebat.
2 Cumque opere totius anni antrum eius fuisset impletum, id quod sollicita cura laboraverat, singulis annis supposito igne concremabat: in tantum probans sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare, nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere; ut cum hoc fieri nequaquam necessitas victus exigeret, pro sola purgatione cordis et cogitationum soliditate, ac perseverantia cellae, vel acediae ipsius victoria et expugnatione perficeret.
Cassianus HOME

bav559.201 bnf2129.206 bnf12292.313

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik