monumenta.ch > Hieronymus > csg51.255 > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent. <<<     >>> XXIV. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne supposito concremabat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum.

1 Hinc est quod in his regionibus nulla videmus monasteria tanta fratrum celebritate fundata quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis iugiter perdurare, et si eis suppeditare quoquo modo valeat sufficientia victus alterius largitate, voluptas tamen otii et pervagatio cordis diutius eos in loco perseverare non patitur.
2 Unde haec est apud Aegyptum ab antiquis Patribus sancita sententia: operantem monachum daemone uno pulsari; otiosum vero innumeris spiritibus devastari.
Cassianus HOME

bav559.200 bnf2129.206 bnf12292.313

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik