monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XXI. Diversa ex Salomone contra acediam testimonia. <<<     >>> XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent.

1 His itaque exemplis per Aegyptum Patres eruditi, nullo modo otiosos esse monachos, ac praecipue iuvenes, sinunt, actum cordis ac profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes: et non solum a nullo quidquam ad usum victus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum supervenientes ac peregrinos reficiunt fratres, verum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per civitates his qui squalore carcerum contabescunt, immanem conferentes dirigunt alimoniae victusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac verum sacrificium Domino tali oblatione se offerre credentes.
Cassianus HOME

bav559.200 bnf2129.206 bnf12292.313