monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat. <<<     >>> XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XXI. Diversa ex Salomone contra acediam testimonia.

1 Quod otiositatis vitium etiam sapientissimus Salomon evidentissime notat in multis, ita dicens: Qui sectatur otium, replebitur paupertate (Proverb. XVIII), vel visibili scilicet, vel invisibili, qua necesse est otiosum quemque et diversis vitiis involutum teneri, et alienum semper existere a contemplatione Dei vel divitiis spiritalibus, de quibus beatus Apostolus: Quia in omnibus, inquit, divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I).
2 De hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita scribitur: Et vestietur conscissa veste et pannosa omnis somniculosus (Prov. XXIII).
3 Sine dubio enim non merebitur illo incorruptionis vestimento ornari, de quo Apostolus praecipit: Induite vos Dominum Iesum Christum (Rom. XIII); et iterum: Induti lorica iustitiae et charitatis (I Thess. V); et de quo etiam Dominus ad Ierusalem loquitur per prophetam: Exsurge, exsurge, Ierusalem, induere vestimentis gloriae tuae (Isaiae LII).
4 Quisquis somno otii vel acediae superatus, non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscindens de perfecta plenitudine et corpore Scripturarum, non vestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis velamen suae coaptabit ignaviae.
5 Solent enim hi qui sunt hac segnitie dissoluti, nolentes opere manuum suarum sustentari, quod Apostolus indesinenter exercuit, vel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis Scripturarum, quibus quoddam inertiae suae velamen imponant, dicentes scriptum esse: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Ioan. VI); et, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Ioan. IV).
6 Sed haec testimonia panni quidam sunt de solida evangelicae lectionis plenitudine, qui ad hoc assumuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac verecundiae nostrae, quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa veste perfectaque virtutum, quam in Proverbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, vel sibi, vel viro suo fecisse describitur, de qua etiam consequenter infertur: Fortitudine et decore induta est, et laetata est in diebus novissimis (Proverb. XXXI).
7 De hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: Viae nihil operantium stratae sunt spinis (Proverb. XV), id est, illis ac similibus vitiis quae Apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est.
8 Et iterum: In desideriis est omnis otiosus (Proverb. XXI).
9 De quibus Apostolus commemoravit dicens: Et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV).
10 Et ad extremum: Multa mala enim docuit otiositas (Eccles. XXXIII).
11 Quae evidenter Apostolus in his, quae supra exposuimus, enumeravit dicens: Nihil operantes, sed curiose agentes (II Thess. III).
12 Huic quoque vitio subiunxit aliud: Et operam detis ut quieti sitis (I Thess. IV).
13 Et deinde, Ut vestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (Ibid.).
14 Quos etiam inordinatos, ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens, Ut subtrahatis vos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis (II Thess. III).
Cassianus HOME

bav559.198 bnf2129.204 bnf12292.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik