monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XVIII. Quod tantum operatus sit Apostolus, quantum et sibi et aliis qui cum eo erant sufficere posse arbitrabatur. <<<     >>> XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XIX. Quemadmodum intelligi debeat: Beatius est magis dare quam accipere.

1 Et hoc ipsum Domini dicit esse mandatum: Quoniam ipse, inquit, dixit, id est, Dominus Iesus: Beatius est magis dare quam accipere (Actor. XX).
2 Hoc est, impartientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem vel diffidentiam reservata, nec de reconditis avaritiae thesauris impenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur.
3 Et ideo beatius est magis dare quam accipere, quia cum illius qui accipit is qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum suae necessitatis sufficientiam, verum etiam quod tribuat indigenti, pia sollicitudine, parare festinat: duplici gratia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi universarum rerum suarum abiectione possideat, et munificentiam divitis labore suo exhibeat et affectu: hic quidem honorans Deum de suis iustis laboribus, et delibans ei de fructibus iustitiae suae: ille vero otii torpore et inertia resolutus, indignum se esse etiam cibo panis, Apostoli probat sententia (II Thess. III), contra eius scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens.
Cassianus HOME

bav559.196 bnf2129.202 bnf12292.310

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik