monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > bnfNAL1585.71 > 66 > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XVII. Diversa testimonia, quibus Apostolus praecipit operari debere, vel quibus ipse operatus fuisse monstratur. <<<     >>> XIX. Quemadmodum intelligi debeat: Beatius est magis dare quam accipere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XVIII. Quod tantum operatus sit Apostolus, quantum et sibi et aliis qui cum eo erant sufficere posse arbitrabatur.

1 Deinde procedens Miletum, et exinde mittens Ephesum, convocansque ad se presbyteros Ephesiorum Ecclesiae, et dans eis praecepta quemadmodum regere Ecclesiam Dei se absente deberent, ait: Aurum et argentum nullius concupivi, ipsi scitis quoniam ad omnia quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
2 Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere (Actor. XX). Grave [grande] nobis suae conversationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitati tantummodo sui corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere: his videlicet qui quotidie necessariis ministeriis occupati, nequaquam sibi parare similiter victum suis manibus occurrebant.
3 Et sicut ad Thessalonicenses operatum sese dixit, ut illis formam daret, ad imitandum eum (II Thess. II); ita et hic tale quid intulit, dicens: Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos; scilicet vel mente vel corpore, id est, ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito, et non de abundantiae cumulo, seu reposita pecunia, sed ne de aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus.
Cassianus HOME

bav559.195 bnf2129.201 bnf12292.310

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik