monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XVI. Quod non odii, sed dilectionis causa eos qui delinquunt corripere debemus. <<<     >>> XVIII. Quod tantum operatus sit Apostolus, quantum et sibi et aliis qui cum eo erant sufficere posse arbitrabatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XVII. Diversa testimonia, quibus Apostolus praecipit operari debere, vel quibus ipse operatus fuisse monstratur.

1 In Epistola quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecipit dicens: Qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Ephes. IV).
2 In Actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eum, sed etiam opere perfecisse, similiter invenimus.
3 Nam cum venisset Corinthum, alibi se manere non patitur, nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere.
4 Ita enim habes: Post haec Paulus egressus ab Athenis, venit Corinthum, et inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem essent artis, et manebat cum eis, et operabatur.
5 Erant enim scenofactoriae artis (Actor. XVIII).
Cassianus HOME

bav559.195 bnf2129.201 bnf12292.310