monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XV. De humanitate etiam otiosis et negligentibus impartienda. <<<     >>> XVII. Diversa testimonia, quibus Apostolus praecipit operari debere, vel quibus ipse operatus fuisse monstratur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XVI. Quod non odii, sed dilectionis causa eos qui delinquunt corripere debemus.

1 Rursum tamen ne forte hac lenitate provocati quidam praeceptis eius obedire contemnant, intermiscet apostolicam severitatem: Quod si quis non obedit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur (II Thess. III).
2 Monensque eos pro reverentia sui et utilitate communi quid oporteat observari, quaque cautione apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi lenitatem; et ut filios suos, quem erga praedictos pro charitate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet.
3 Et nolite, inquit, quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
4 Severitati iudiciariae paternam intermiscuit pietatem, et sententiam apostolico rigore prolatam, clementi mansuetudine temperavit.
5 Nam et notari iubet eum qui obedire praeceptis suis contempserit, et cum illo non commisceri; et tamen haec fieri non odii vitio praecipit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu.
6 Nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltem publica omnium vestrum segregatione confusus, ad tramitem salutis incipiat aliquando revocari.
Cassianus HOME

bav559.194 bnf2129.200 bnf12292.309

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik