monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.76 > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XIV. Quod multa vitia amputet oratio. <<<     >>> XVI. Quod non odii, sed dilectionis causa eos qui delinquunt corripere debemus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XV. De humanitate etiam otiosis et negligentibus impartienda.

1 Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac providus medicus, non solum infirmantium cupit mederi vulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat, dicens, Vos autem nolite deficere benefacientes (II Thess. III), qui nos, id est, vias nostras, sectantes, exempla vobis tradita operis imitatione completis, ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini.
2 Nolite deficere benefacientes, id est, humanitatem vestram erga eos, si forte neglexerint observare quae diximus, similiter impertire.
3 Ut castigavit ergo eos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent; ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis impertire Domini praecepto iubemur, si forte quidam pravi ad sanam doctrinam converti noluerint, non abscindant [abscondant] ab eis; sed benefacere et fovere eos tam consolationis et correptionis sermone, quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.
Cassianus HOME

bav559.193 bnf2129.199 bnf12292.309

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik