monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XIII. De eo quod dicit, Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete. <<<     >>> XV. De humanitate etiam otiosis et negligentibus impartienda.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XIV. Quod multa vitia amputet oratio.

1 Itaque fomiti vitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica, qua usus fuerat paulo ante, deposita potestate, iterum ad viscera pii patris vel clementis revertitur medici, et velut filiis susceptisque suis consilio salubri infert remedia sanitatis, dicens: His autem, qui eiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent.
2 Causas tantorum ulcerum quae de radice otiositatis emergunt uno operationis salutari praecepto curavit, ut peritissimus medicorum; caeteras quoque valetudines malas eodem cespite pullulantes sciens protinus exstinguendas, origine morbi principalis exempta.
Cassianus HOME

bav559.192 bnf2129.199 bnf12292.309

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik