monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XII. Quod non contentus sola monitione, auctoritatem quoque et praeceptum adiunxerit Apostolus. <<<     >>> XIV. Quod multa vitia amputet oratio.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XIII. De eo quod dicit, Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete.

1 Post tantum igitur rigorem evangelicae districtionis, nunc iam causam exponit, cur haec universa praemiserit: Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
2 Nusquam eos qui dediti esse operi nolunt, uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est.
3 In priori namque Epistola inordinatos eos appellat, nec secundum traditionem ambulare quam acceperant ab eo; inquietos etiam esse definivit, et gratis panem manducare.
4 Rursum hic: Audivimus, inquit, quosdam inter vos ambulare inquiete (II Thess. III).
5 Et subiungit statim secundum languorem, qui inquietudinis huius est radix: Nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ex isto velut quidam ramusculus oritur: sed curiose agentes.
Cassianus HOME

bav559.192 bnf2129.198 bnf12292.308

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik