monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, XI. Quod non solum exemplo, sed etiam verbis praedicans, monuerit operari. <<<     >>> XIII. De eo quod dicit, Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XII. Quod non contentus sola monitione, auctoritatem quoque et praeceptum adiunxerit Apostolus.

1 Non iam doctoris vel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos iudiciariae pronuntiationis invehitur, et apostolica potestate resumpta, velut e tribunali in contemptores sententiam dicit, illa nempe potestate quam cum interminatione scribens ad Corinthios, a Domino sibi asseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret, ut ante adventum suum semetipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: Rogo vos ne praesens compellar audere in quosdam potestate illa, quae data est mihi in vobis (II Cor. X).
2 Et iterum: Si enim voluero aliquid gloriari de potestate quam dedit mihi Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
3 Illa, inquam, potestate pronuntiat, Si quis non vult operari, nec manducet; non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate Spiritus sancti, huius vitae eis interdicens substantiam; ut si forte poenam futurae mortis minime cogitantes, adhuc vellent amore otii existere contumaces, saltem necessitate naturali constricti, et metu praesentis interitus, salutaria praecepta suscipere cogantur.
Cassianus HOME

bav559.191 bnf2129.197 bnf12292.308

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik