monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, X. Quod ob hoc manibus suis Apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum. <<<     >>> XII. Quod non contentus sola monitione, auctoritatem quoque et praeceptum adiunxerit Apostolus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT XI. Quod non solum exemplo, sed etiam verbis praedicans, monuerit operari.

1 Sed ne forte tacitus operans, et erudire eos volens exemplis, minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse videretur, infert: Nam et cum essemus, inquit, apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet (II Thes. III).
2 Adhuc illorum desidiam qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum, imitari contemnunt, et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam verbis iugiter praedicasse, ut si quis scilicet non vult operari, nec manducet.
Cassianus HOME

bav559.191 bnf2129.197 bnf12292.308