monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, IX. Quod non solum Apostolus, sed etiam hi qui cum illo erant manibus suis operati sunt. <<<     >>> XI. Quod non solum exemplo, sed etiam verbis praedicans, monuerit operari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT X. Quod ob hoc manibus suis Apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum.

1 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thess. III).
2 Pandit causam cur tantum laboris sibi indixerit: Ut, inquit, formam daremus vobis ad imitandum nos, ut si forte doctrinam verborum auribus vestris frequenter ingestam oblivioni traderetis; saltem conversationis exempla sub oculorum fide vobis tradita memoriter retineretis.
3 Haud levis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens, tantum sibi fatigationis indixerit.
4 Et quidem, inquit, cum haberemus potestatem, et paterent nobis facultates omnium vestrum atque substantiae, et utendi eis Domini nostri nossem me habere promissum; non sum tamen hac usus potestate, ne quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum.
5 Et idcirco Evangelium praedicans, meis manibus atque opere malui sustentari, ut nobis quoque volentibus iter virtutis incedere, viam perfectionis aperirem, et conversationis formam meo labore praeberem.
Cassianus HOME

bav559.190 bnf2129.196 bnf12292.307

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik