monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus. <<<     >>> X. Quod ob hoc manibus suis Apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT IX. Quod non solum Apostolus, sed etiam hi qui cum illo erant manibus suis operati sunt.

1 Nec tamen se solum totaliter inter eos conversatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis videretur haec forma, si ipsius tantummodo traderetur exemplo; sed etiam omnes qui erant secum ad ministerium Evangelii deputati, id est, Silvanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, asserit simili opere laborasse.
2 In eo etiam quod dicit: Ne quem vestrum gravaremus, verecundiam eis incutit magnam.
3 Si enim ille qui Evangelium praedicabat, signis illud virtutibusque commendans, ne gravaret quempiam, gratis panem manducare non audet, quomodo illi non aestimant se gravare, qui quotidie eum otiosi vacantesque praesumunt?
Cassianus HOME

bav559.189 bnf2129.196 bnf12292.307

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik