monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, VII. Testimonia Apostoli circa spiritum acediae. <<<     >>> IX. Quod non solum Apostolus, sed etiam hi qui cum illo erant manibus suis operati sunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus.

1 Quia non inquieti fuimus inter vos.
2 Cum se vult inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium comprobare eos qui operari nolunt, abunde notat otiositatis vitio inquietos semper existere.
3 Neque gratis panem manducavimus ab aliquo.
4 Per singula verba interpretationis auxesim facit Doctor gentium.
5 Praedicator Evangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium denuntiant de Evangelio vivant (I Cor. IX); et rursum: Dignus est operarius cibo suo (Matth. X).
6 Cum itaque [utique] non gratis qui Evangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens, cibum sibi Dominicae iussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio verbi commissa est, sed nec ulla quidem, nisi animae nostrae solius cura mandatur? Qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem Vas electionis, evangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit? Sed in labore, inquit, et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III).
7 Adhuc additamenta suae castigationis exaggerat.
8 Non enim simpliciter dixit, non comedimus panem gratis ab aliquo vestrum, et hucusque stetit, poterat enim videri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia, vel aliorum, licet non istorum, collatione seu muneribus sustentatus fuisse, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte ac die operantes, id est, nostro opere specialiter sustentati.
9 Et hoc, inquit, non pro nostra voluntate perpetrabamus, nec pro delectatione, ut requies et exercitium corporis invitabat, sed ut necessitas et inopia victus non sine ingenti fatigatione corporis facere compellebat.
10 Non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis tempore, quod quieti corporis videtur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter urgebam.
Cassianus HOME

bav559.188 bnf2129.194 bnf12292.306

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik