monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, VI. Quam pestilentes sint acediae effectus. <<<     >>> VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT VII. Testimonia Apostoli circa spiritum acediae.

1 Hunc morbum qui de acediae spiritu nascitur, beatus Apostolus, ut verus ac spiritalis medicus, vel tunc iam conspiciens serpere, vel emersurum inter monachos, sancto Spiritu revelante, prospiciens, salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praevenire festinat.
2 Thessalonicensibus enim scribens, et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus, infirmitatem susceptorum blanda lenique verbi curatione fomentans, ac de charitate incipiens, eosque in ea parte collaudans, quousque lethale vulnus leniore remedio delinitum, deposita tumoris indignatione, facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis.
3 Ipsi enim a Deo edocti estis, ut diligatis invicem.
4 Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia (I Thess. IV).
5 Praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris verbi placidas et paratas.
6 Rursum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis.
7 Adhuc eos blanda verborum lenitate demulcet, ne forte necdum aptos ad perceptionem perfectae curationis inveniat.
8 Quid est quod rogas, Apostole, ut in quo abundent magis scilicet in charitate, de qua superius dixeras: De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis? Et quid necesse est ut dicas eis: Rogamus autem vos ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: Ipsi enim vos a Deo docti estis, ut diligatis invicem: tertium quoque maius adiicias, quod non solum a Deo edocti sint, verum etiam compleant opere quae docentur? Etenim facitis illud, inquit, non in uno tantum vel duobus, sed in omnes fratres, nec in vestros tantummodo cives vel notos, sed in universa Macedonia? Dic igitur tandem, quid est quod tantopere hoc praemittis? Iterum infert: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis.
9 Et vix aliquando in id quod olim moliebatur, erumpit: Et operam detis, ut quieti sitis.
10 Dixit primam causam.
11 Deinde infert secundam: Et ut vestra negotia agatis Tertiam quoque: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis.
12 Quartam: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.
13 Quintam: Et ut nullius aliquid desideretis.
14 Ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in eius pectore parturiebat, agnoscitur.
15 Et operam detis ut quieti sitis, id est, in vestris cellulis commorantes, nec diversis rumoribus, qui solent otiosorum votis, vel fabulis generari, inquieti effecti, aliis quoque inquietudines inferatis.
16 Et ut vestra negotia agatis, non vestra curiositate actus mundi velitis inquirere, ac diversorum conversationes explorantes, opera vestra non ad correctionem vestram seu virtutum studia, sed ad detractiones fratrum velitis impendere.
17 Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: Ut illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est, ne inquieti essent, et aliena curarent negotia, vel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt, vel alterius aliquid desiderarent; nunc intulit, dicens: Et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis.
18 Ut enim illa fierent, quae superius reprehendit, otium causam esse evidenter expressit.
19 Nullus enim potest vel inquietus esse, vel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non acquiescit insistere.
20 Quartum quoque intulit morbum, qui ex hoc ipso otio nascitur, id est, ut inhoneste non ambulent, dicens: Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.
21 Numquam potest, nec apud eos quidem qui saeculi homines sunt, honeste incedere, qui nequaquam claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum inhonestum esse, dum necessaria victus requirit; adulationi quoque operam dare novitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimetipsi aditum paret, ac facultatem qua diversorum domos valeat penetrare.
22 Et nullius aliquid desideretis.
23 Non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quieto que labore operis sui, quotidiani victus parare substantiam.
24 Videtis tot causas, tam graves ac turpes una otii labe generari? Denique hos ipsos quos in Epistola prima, molli foverat palpatione verborum; qualiter, in secunda, velut qui non profecissent ad leviora remedia, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis sanare aggreditur, nullaque iam mitium verborum fomenta praemittit, non ullam teneram vocem ac blandam, ut ibi: Rogamus autem vos, fratres; sed, Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate (II Thess. III).
25 Ibi rogat, hic denuntiat.
26 In illa blandientis affectus, in hac obtestantis severitas et minantis.
27 Denuntiamus vobis, fratres: quia prius rogantes contempsistis audire, saltem nunc denuntiationibus obedite.
28 Ipsamque denuntiationem non nudo verbo, sed cum obtestatione nominis Domini nostri Iesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem velut humana voce prolatam rursum contemnerent, nec magnopere ducerent observandam.
29 Statimque ut peritissimus medicus putribus membris, quibus leni medicamento remedium ferre non potuit, mederi spiritalis ferri incisione pertentat: ut subtrahatis vos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
30 Itaque ab his qui vacare operi nolunt, iubet subtrahi, et velut membra otii corrupta putredine desecari; ne inertiae morbus, velut lethale contagium, etiam sanas membrorum partes tabe serpente corrumpat; dicturusque de his qui operari manibus suis nolunt, et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum; qualibus eos a principio opprobriis inurat, attendite.
31 In primis inordinatos dicit, nec secundum suam traditionem ambulare: aliis verbis contumaces eos, utpote qui nollent iuxta institutionem eius incedere, et inhonestos esse designans, id est, non processionis, non visitationis, non verbi, non temporis opportunitatem congruam honestamque sectantes.
32 Omnibus enim istis vitiis inordinatum quemque necesse est subiacere.
33 Et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem quam acceperunt ab eo, tenere contemnerent, nec imitari vellent id, quod magistrum non solum verbo docuisse meminerint, sed etiam opere noverint perfecisse.
34 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos.
35 Immanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos asserit non observare, quod et memoriae eorum inhaereat, et ad imitandum non solum, verbo instruente, didicerint, sed etiam, exemplo operum provocante, susceperint.
Cassianus HOME

bav559.184 bnf2129.191 bnf12292.304

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, VI. Quam pestilentes sint acediae effectus. <<<     >>> VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum qui opere manuum suarum non vult esse contentus.
monumenta.ch > Cassianus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik