monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 23 > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, V. Quod duplex acedia sit in pugna. <<<     >>> VII. Testimonia Apostoli circa spiritum acediae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT VI. Quam pestilentes sint acediae effectus.

1 Quemcumque enim in qualibet parte coeperit superare, aut tamquam inertem et desidiosum sibi patietur absque ullo profectu spiritus in cellula commorari, aut excussum exinde instabilem de caetero reddet ac vagum, et ad omne opus desidem, cellas fratrum ac monasteria iugiter faciet circumire, nihilque aliud procurare, quam ubi, quove colore occasionem refectionis futurae valeat praeparare.
2 Mens enim otiosi nihil aliud cogitare novit, quam de escis ac ventre, donec inventa quandoque sodalitate cuiusquam viri, vel feminae aequali tepore torpentis, rebus eorum ac necessitatibus involvatur; et ita paulatim reddatur noxiis occupationibus irretitus, ut tamquam serpentinis spiris obstrictus numquam deinceps ad perfectionem professionis antiquae se valeat enodare.
Cassianus HOME

bav559.183 bnf2129.190 bnf12292.303

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik