monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, III. Quibus generibus monachum superet acedia. <<<     >>> V. Quod duplex acedia sit in pugna.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT IV. Quod acedia excaecat mentem ab omni contemplatione virtutum.

1 Huius aegritudinis universa incommoda uno versiculo beatus David eleganter expressit: Dormitavit, inquiens, anima mea prae taedio (Psalm. CXVIII), id est, prae acedia.
2 Proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse.
3 Vere enim ab omni contemplatione virtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis huius telo fuerit sauciata.
Cassianus HOME

bav559.183 bnf2129.189 bnf12292.303

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik