monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.78 r > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, II. Quomodo acedia serpat in corde monachi, quaeve inferat menti dispendia. <<<     >>> IV. Quod acedia excaecat mentem ab omni contemplatione virtutum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT III. Quibus generibus monachum superet acedia.

1 Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis impedita, donec acediae spiritu, velut ariete validissimo fatigata, aut in somnum discat concidere, aut excussa claustris cellulae suae consolationem impugnationis huius visitatione fratris consuescat acquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio, paulo post acrius infirmanda.
2 Frequentius enim ac durius adversarius attentabit eum quem conserto praelio praebiturum cominus sibi terga cognoscit, salutemque sibi nec de victoria, nec de conflictu, sed de fuga sperare pervidet; donec paulatim protractus e cella, actus suae professionis incipiat oblivisci; qui non est aliud quam intuitus et contemplatio divinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest, nisi in silentio et iugi cellae perseverantia ac meditatione conquiri: atque ita militiae suae fugitivus ac desertor Christi miles effectus, implicet se negotiis saecularibus, ei cui se probavit minime placiturus.
Cassianus HOME

bav559.182 bnf2129.189 bnf12292.303

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik