monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, PRIMUM. <<<     >>> III. Quibus generibus monachum superet acedia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 10, CAPUT II. Quomodo acedia serpat in corde monachi, quaeve inferat menti dispendia.

1 Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, fastidium cellae, fratrum quoque, qui cum eo vel eminus commorantur, tamquam negligentium ac minus spiritalium, aspernationem gignit atque contemptum.
2 Ad omne quoque opus quod intra septa sui cubilis est, facit desidem et inertem.
3 Non eum in cella residere, nec operam sinit impendere lectioni, nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemiscit, nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, conqueritur atque suspirat, et ab omni se dolet spiritali quaestu inanem, in locoque vacuum consistere, utpote qui cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificaverit, nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit.
4 Absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit; consortia quoque ibidem fratrum suavia et plena spirituali conversatione depingit; econtra universa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus qui morantur in loco, sed ne ipsum quidem victum corporis absque ingenti labore conquiri.
5 Postremo non posse se salutari putat in eo loco durantem, nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum erit, exinde semetipsum quantocius asportaverit.
6 Deinde lassitudinem corporis cibique esuriem, quinta sextaque hora tantam suscitat, ut velut longo itinere gravissimoque labore confectus sibimet lassusque videatur, aut quasi refectionem cibi biduano ieiunio triduanoque distulerit.
7 Tum praeterea huc illucque anxius circumspectat, et nec fratrem sibi quempiam adventare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur cellam ac solem velut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur: et ita quadam irrationabili mentis confusione, velut terra suppletur caligine, omnique actu spiritali redditur otiosus ac vacuus, ut nulla re alia tantae oppugnationis remedium, quam visitatione fratris cuiuspiam, seu somni solius solatio posse aestimet inveniri.
8 Deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas, visitationesque infirmorum, vel eminus, vel longius positorum.
9 Quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos vel illas debere parentes inquiri, et ad salutandos eos crebrius properari; illam religiosam devotamque Deo feminam, omni praesertim parentum praesidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequentius invisere, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus negligitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis impendi, quam infructuose ac sine ullo profectu in cellula residere.
Cassianus HOME

bav559.180 bnf2129.187 bnf12292.302

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik