monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6316.393 > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT XIII. Remedia quibus tristitiam de cordibus nostris exterminare possimus.

1 Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione iugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus.
2 Hoc enim modo universa tristitiarum genera, sive, quae ex praecedenti ira descendunt, sive quae amissione lucri, vel detrimenti illatione nobis adveniunt, sive de irrogata generantur iniuria, sive quae de irrationabili mentis confusione procedunt, seu quae lethalem desperationem nobis inducunt, valebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti, atque immobiles perdurantes, nec casibus deiecti praesentibus, nec prosperis fuerimus elati, utraque velut caduca et mox transeuntia contemplantes.
Cassianus HOME

bav559.178 bnf2129.184 bnf12292.300

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik