monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, X. In quo tantummodo sit nobis tristitia utilis. <<<     >>> XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT XI. Quemadmodum discernatur quae sit utilis ac secundum Deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera.

1 Sed illa tristitia quae poenitentiam ad salutem stabilem operatur, obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis, ac patiens, utpote ex Dei charitate descendens, et ad omnem dolorem corporis ac spiritus contritionem infatigabiliter semetipsam desiderio perfectionis extendens, et quodammodo laeta ac spe profectus sui vegetata, cunctam affabilitatis et longanimitatis retinet suavitatem, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti, quos enumerat idem Apostolus: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. VII).
2 Haec vero asperrima, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali, eum quem complexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac revocans, utpote irrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, verum etiam universos, quos praediximus, fructus spiritales evacuans, quos novit illa conferre.
Cassianus HOME

bav559.177 bnf2129.183 bnf12292.299

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik