monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, IX. De alio genere tristitiae, quod desperationem salutis importat. <<<     >>> XI. Quemadmodum discernatur quae sit utilis ac secundum Deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT X. In quo tantummodo sit nobis tristitia utilis.

1 Ideoque utilis nobis una re tantum tristitia iudicanda est, cum hanc vel poenitudine delictorum, vel desiderio perfectionis accensi, vel futurae beatitudinis contemplatione concipimus.
2 De qua et beatus Apostolus: Quae secundum Deum est, inquit, tristitia, poenitentiam ad salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII).
Cassianus HOME

bav559.176 bnf2129.183 bnf12292.299

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik