monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia iugiter excolenda. <<<     >>> IX. De alio genere tristitiae, quod desperationem salutis importat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT VIII. Quod si mores nostros emendatos habuerimus, possit nobis cum omnibus convenire.

1 Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emendare vitia et mores corrigere festinemus.
2 Quae proculdubio si fuerint emendata, non dicam cum hominibus, sed etiam cum feris et belluis facillime nobis conveniet, secundum illud quod in libro beati Iob dicitur: Bestiae enim terrae pacatae erunt tibi (Iob. V): extrinsecus quippe venientia non verebimur offendicula, nec ulla poterunt scandala nobis deforis inferri, si in nobismetipsis intus radices eorum receptae insertaeque non fuerint: Pax enim multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII).
Cassianus HOME

bav559.176 bnf2129.182 bnf12292.299

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik