monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, VI. Quod nullus repentino lapsu corruat, sed paulatim, per longam iniuriam recidens, pereat. <<<     >>> VIII. Quod si mores nostros emendatos habuerimus, possit nobis cum omnibus convenire.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia iugiter excolenda.

1 Ideoque creator omnium Deus opificii sui curationem prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismetipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec vitari eos quos laesos a nobis, vel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri iubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae virtute conquiri.
2 Quae firme possessa, sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem, pacificos conservare; ita si parata non fuerit, ab his quoque qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit iugiter dissidere; occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus iungimur deserere festinamus, in conversatione humana deesse non poterunt, et idcirco tristitiae causas, ob quas a prioribus separamur, non evadimus, sed mutamus.
Cassianus HOME

bav559.175 bnf2129.181 bnf12292.299

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik