monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, V. Quod non aliorum, sed nostro, vitio commotiones excitentur in nobis. <<<     >>> VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia iugiter excolenda.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT VI. Quod nullus repentino lapsu corruat, sed paulatim, per longam iniuriam recidens, pereat.

1 Numquam enim quis alterius vitio lacessitus peccare compellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat.
2 Nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione visus in superficiem tunc fuisse productos.
Cassianus HOME

bav559.175 bnf2129.181 bnf12292.298

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik