monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, IV. Unde vel quibus modis tristitia gignatur. <<<     >>> VI. Quod nullus repentino lapsu corruat, sed paulatim, per longam iniuriam recidens, pereat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT V. Quod non aliorum, sed nostro, vitio commotiones excitentur in nobis.

1 Unde manifestissime comprobatur, non semper nobis aliorum vitio commotionum stimulos excitari; sed potius nostro, qui reconditas in nobismetipsis habemus offensionum causas ac seminaria vitiorum; quae, cum mentem nostram tentationum imber alluerit, in germina confestim fructusque prorumpunt.
Cassianus HOME

bav559.174 bnf2129.181 bnf12292.298

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik