monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, III. Quam comparationem habeat anima quae tristitiae morsibus devoratur. <<<     >>> V. Quod non aliorum, sed nostro, vitio commotiones excitentur in nobis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT IV. Unde vel quibus modis tristitia gignatur.

1 Nonnumquam tamen irae praecedentis vitio subsequi, seu concupiscentiae lucrive cuiusdam minus indepti generari solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis viderit excidisse.
2 Interdum vero etiam nullis existentibus causis, quibus ad hanc labem corruere provocemur, inimici subtilis instinctu, tanto repente moerore deprimimur, ut ne charorum quidem ac necessariorum nostrorum adventum solita suscipere affabilitate possimus, et quidquid ab eis competenti fuerit confabulatione prolatum, importunum nobis ac superfluum iudicetur, nullaque a nobis reddatur eis grata responsio, universos cordis nostri recessus felle amaritudinis occupante.
Cassianus HOME

bav559.174 bnf2129.180 bnf12292.298

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik