monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.255 > Iob, 28 > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, II. Qua cautione morbus tristitiae sit curandus. <<<     >>> IV. Unde vel quibus modis tristitia gignatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT III. Quam comparationem habeat anima quae tristitiae morsibus devoratur.

1 Vestimentum namque tinearum esu attactum, nullius pretii vel honesti usus poterit ulterius habere commercium; itidemque lignum vermibus exaratum, non iam ad ornatum vel mediocris aedificii, sed ad combustionem ignis merebitur deputari.
2 Ita igitur et anima quae edacissimis tristitiae morsibus devoratur, inutilis erit vel vestimento illi pontificali, quod unguentum Spiritus sancti de coelo descendens, prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere, sancti David vaticinio perhibetur, secundum illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius (Psalm. CXXXII); sed nec ad structuram templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cuius Paulus architectus sapiens posuit fundamenta, dicens: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III); cuius qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico canticorum: Trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum nostrarum cedri (Cant. I).
3 Et idcirco huiuscemodi ad templum Dei lignorum genera eliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae, et imputribilia, quaeque nec corruptelae vetustatis nec esui vermium valeant subiacere.
Cassianus HOME

bav559.173 bnf2129.180 bnf12292.298

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik