monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, II. Qua cautione morbus tristitiae sit curandus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 9, CAPUT PRIMUM.

1 Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli retundendi sunt.
2 Quae si passim per singulos incursus et incertos ac varios casus obtinendi animum nostrum habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat divinae contemplationis intuitu, ipsamque mentem ab universo puritatis statu deiectam funditus labefactat ac deprimit.
3 Non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare, tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur, et ad cuncta operationum vel religionis officia impatientem et asperum reddit; omnique perdito salubri consilio, et cordis constantia perturbata, velut amentem facit et ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali.
Cassianus HOME

bav559.172 bnf2129.179 bnf12292.297

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik