monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XX. In eo quod in Evangelio scriptum est, qui irascitur fratri suo, etc., utrum recipiendum sit, quod adiectum est, SINE CAUSA. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XXI Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare possimus.

1 Quapropter athletam Christi legitime decertantem, iracundiae motus radicitus oportet evellere.
2 Cuius morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sive iustis, sive iniustis ex causis licere nobis irasci: scientes nos discretionis lumen, rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem, et iustitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri lumen eius fuerit tenebris obscuratum: tum deinde puritatem mentis nostrae mox perturbandam, templumque eam sancti Spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante.
3 Postremo, ut cogitemus, nequaquam licere nobis orare, nec iratos fundere preces ad Deum.
4 Et prae omnibus incertum statum conditionis humanae prae oculis habentes, quotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil divitiarum contemptu, nihil ieiuniorum vigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab universitatis iudice supplicia promittuntur aeterna.
Cassianus HOME

bav559.170 bnf2129.177 bnf12292.296

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik