monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XIX. De amputanda ira secundum Evang.. <<<     >>> XXI Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare possimus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XX. In eo quod in Evangelio scriptum est, qui irascitur fratri suo, etc., utrum recipiendum sit, quod adiectum est, SINE CAUSA.

1 Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus invenitur, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio, superfluum esse, sine causa, et adiectum esse ab his qui amputandam iram pro iustis causis minime putaverunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus, sine causa dicat se irasci.
2 Quamobrem apparet ab eis adiectum qui propositum non intellexerunt Scripturae volentis fomitem iracundiae omnimodis amputare, nullamque indignationis occasionem penitus reservare; ne dum iubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio.
3 Finis enim patientiae non in irascendo iuste, sed penitus non irascendo consistit Licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa, ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is cui expetere ultionem irato non liceat.
4 Melius tamen est ita tenere, ut et novella exemplaria multa et antiqua omnia inveniuntur esse perscripta.
Cassianus HOME

bav559.170 bnf2129.176 bnf12292.296

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik