monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XVIII. Impatientes atque iracundos esse frequenter etiam illos qui ab hominibus non provocantur. <<<     >>> XX. In eo quod in Evangelio scriptum est, qui irascitur fratri suo, etc., utrum recipiendum sit, quod adiectum est, SINE CAUSA.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XIX. De amputanda ira secundum Evangelium.

1 Quapropter si illam summam divini praemii cupimus adipisci, de quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V): non solum e nostris actibus haec amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda.
2 Non enim valde proderit iracundiae cohibitus furor in verbo, nec in effectum prolatus, si illum arcanis pectoris nostri Deus, quem secreta non latent cordium, inesse perspexerit.
3 Radices enim vitiorum potius exscindi praecipit Evangelicus sermo, quam fructus; qui proculdubio evulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt: atque ita mens poterit iugiter in omni patientia et sanctitate durare, cum haec non de superficie operationis et actuum, sed de cogitationum fuerint evulsa penetralibus.
4 Et ideo ne homicidium perpetretur, ira, odiumque succiditur, sine quibus homicidii crimen nullo modo valebit admitti.
5 Qui irascitur enim fratri suo, reus erit iudicio: et qui odit fratrem suum, homicida est (Matth., V, I Ioan. III); in eo scilicet quod eum corde cupiat interire, cuius cruorem propria manu, vel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae homicida pronuntiatur a Domino: qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro voluntatis ac voti desiderio, unicuique aut praemium reddet, aut poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis (Isa. LXVI).
6 Et Apostolus: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum (Rom. II).
Cassianus HOME

bav559.169 bnf2129.175 bnf12292.295

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik