monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XVII. Quo studio eremum debeamus expetere. <<<     >>> XIX. De amputanda ira secundum Evang..

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XVIII. Impatientes atque iracundos esse frequenter etiam illos qui ab hominibus non provocantur.

1 Quasi vero universa virulenta serpentium genera, vel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus immorantur, non innoxia perseverent, nec tamen ex eo pronuntiari possint innoxia, quia nulli noceant.
2 Hoc enim eis non affectus bonitatis, sed necessitas solitudinis confert: Quae cum laedendi nacta fuerint copiam, in semetipsis reconditum virus et animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant.
3 Ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem non irasci. Meminimus enim (vide Collat. 19, c. 6, 10 et seq.) in solitudine commorantibus nobis, contra calamum, cum aut grossitudo eius, aut exilitas displiceret: contrave scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret; contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuerit, ita indignationis irrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis, quam vel contra insensibiles materias, vel certe adversus diabolum maledictione prolata, digerere atque evaporare possemus.
4 Quamobrem ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moveatur: cum si patientia prius non fuerit acquisita, etiam erga res mutas speciesque minutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro, nec iugem nos possidere tranquillitatis statum, nec residuis vitiis carere permittet; nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod, vel remedium comparari, quod maledictionibus vel iracundiae nostrae, minime res inanimatae mutaeque respondeant, et intemperantiam cordis nostri ad maiorem nequaquam provocent exardescere furoris insaniam.
Cassianus HOME

bav559.167 bnf2129.174 bnf12292.295

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik