monumenta.ch > Hieronymus > csg42.87 > bnf10439.224 v > 182 r > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XVI Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat ditione consistere. <<<     >>> XVIII. Impatientes atque iracundos esse frequenter etiam illos qui ab hominibus non provocantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XVII. Quo studio eremum debeamus expetere.

1 Porro eremum perfectos, omnique vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum vitiis, non pusillanimitatis profugio, sed divinae contemplationis obtentu, et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi.
2 Quaecumque enim vitia incurata in eremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur.
3 Solitudo namque, sicut novit, emendatis moribus, contemplationem purissimam reserare, et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam revelare: ita eorum, qui minus emendati sunt, vitia, non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit.
4 Tamdiuque sibi patiens quis videtur et humilis, donec nullius hominis commisceatur consortio: ad naturam pristinam mox reversurus, cum interpellaverit cuiuslibet commotionis occasio: emergunt quippe ex eo confestim vitia, quae latebant, et velut equi infrenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius ad perniciem aurigae proprii, ferociusque prorumpunt.
5 Magis enim, exercitio usuque humano cessante, efferantur in nobis vitia, nisi fuerint ante purgata.
6 Ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltem pro eorum reverentia et nota publica videbamur, desidia securitatis amittimus.
Cassianus HOME

bav559.166 bnf2129.173 bnf12292.294

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik