monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XV. Notat eos qui impatientiae suae causas in alios coniiciunt. <<<     >>> XVII. Quo studio eremum debeamus expetere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XVI Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat ditione consistere.

1 Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae, non est in alterius arbitrio collocanda; quod nequaquam nostrae subiaceat potestati: sed in nostra potius conditione consistat.
2 Itaque ut non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ex nostra virtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur.
Cassianus HOME

bav559.166 bnf2129.173 bnf12292.294