monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XIV. Quod vetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat. <<<     >>> XVI Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat ditione consistere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XV. Notat eos qui impatientiae suae causas in alios coniiciunt.

1 Interdum superbia vel impatientia superati, cum inconditos mores nostros, atque inordinatos volumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, tamquam ibi, nullis nos concitantibus, illico virtutem patientiae reperturi: excusantes negligentiam nostram, causasque commotionis non nostra dicentes impatientia, sed fratrum vitio generari.
2 Dumque in alios erroris nostri vertimus causas, numquam ad patientiae ac perfectionis calcem valebimus pervenire.
Cassianus HOME

bav559.166 bnf2129.173 bnf12292.294