monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.170 v > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XIII. De reconciliatione fraterna. <<<     >>> XV. Notat eos qui impatientiae suae causas in alios coniiciunt.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XIV. Quod vetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat.

1 Sed quid diutius praeceptis evangelicis atque apostolicis immoramur, cum etiam vetus lex, quae aliquid habere remissionis videtur, haec eadem praecaveat dicens: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo (Levit. XIX); et iterum: Non eris memor iniuriae civium tuorum (Ibid.); et rursum: Itinera eorum, qui memoriam retinent malefacti, in mortem (Ibid.)? Vides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari; cum de corde odium, et iniuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus iubetur evelli.
Cassianus HOME

bav559.165 bnf2129.172 bnf12292.293

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik