monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XII Quod ne momentaneam quidem iram liceat retinere. <<<     >>> XIV. Quod vetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XIII. De reconciliatione fraterna.

1 Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus, vel certe non vitio nostro dicentes eos offensos, despicimus: animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae volens radicitus a cordibus nostris evellere, non solum si laesi fuerimus, iubet nos remittere, et reconciliari fratribus nostris, nullamque adversus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere; sed etiam si illos adversum nos seu iuste, seu iniuste habere aliquid noverimus, similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est, compescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus: et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera illibata deferre.
2 Non enim ita nostris obsequiis communis omnium Dominus delectatur, ut quod in uno acquirit, perdat in altero, dominante tristitia.
3 In cuiuslibet namque dispendio unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famulorum suorum salutem desiderat et exspectat.
4 Et idcirco aeque, habente aliquid adversum nos fratre, inefficax erit oratio nostra, ac si nos adversum eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reservemus.
Cassianus HOME

bav559.164 bnf2129.172 bnf12292.293

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik