monumenta.ch > Hieronymus > csg75.365 > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, XI. Qui iram suam dissimulant, aut tegunt, non secus peccant quam si eam proderent. <<<     >>> XIII. De reconciliatione fraterna.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XII Quod ne momentaneam quidem iram liceat retinere.

1 Aut quemadmodum vel ad momentum vult eam Dominus retentari, qui nec sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri: si vel alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus; dicens: Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offer munus tuum (Matth. V).
2 Quomodo ergo, non dicam usque in dies plures, sed vel usque ad occasum solis istius, permittimur contra fratrem retinere tristitiam; qui ne illo [Al. ullo] quidem aliquid habente adversum nos, orationes nostras Deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab Apostolo: Sine intermissione orate (I Thess. V); et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II).
3 Superest igitur, ut aut numquam oremus, huiuscemodi virus retinentes in cordibus nostris, et apostolico huic praecepto, sive evangelico, quo indesinenter et ubique iubemur orare, simus obnoxii; aut si nosmetipsos circumvenientes precem fundere contra eius interdictum praesumimus, non orationem Domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem noverimus offerre.
Cassianus HOME

bav559.164 bnf2129.171 bnf12292.293

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik