monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, X. De his quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit. <<<     >>> XII Quod ne momentaneam quidem iram liceat retinere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT XI. Qui iram suam dissimulant, aut tegunt, non secus peccant quam si eam proderent.

1 Quasi vero non hic finis unicuique vindictae sit, et abunde quis furori proprio vel tristitiae satisfecerit, si id quod praevalet, ira instigante, compleverit: quod hi quoque facere noscuntur qui motus suos, non appetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt, possunt, nisi cum eis affabilitate solita minime colloquantur; aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda, et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, ne tenebris illius obscurati, nec consilii salubris, nec scientiae lumen admittere, sed ne templum Spiritus sancti, habitante in nobis spiritu iracundiae, nequaquam valeamus existere: cohibitus enim in corde furor astantes quidem homines non offendit, sed aeque Spiritus sancti splendidissimum iubar, ac si prolatus, excludit.
Cassianus HOME

bav559.163 bnf2129.170 bnf12292.292

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik