monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.160 v > bsbClm6224.493 > Lucas, 14 > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, IX. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam vestram. <<<     >>> XI. Qui iram suam dissimulant, aut tegunt, non secus peccant quam si eam proderent.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT X. De his quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.

1 Quid vero dicam de his (quod quidem dicere sine mea confusione non possum) quorum implacabilitati nec hic quidem sol occidens terminum ponit; sed per dies eam plurimos protelantes, atque adversus eos in quos commoti fuerint rancorem animi reservantes, negant quidem se verbis irasci, sed reipsa et opere indignari gravissime comprobantur? Nam neque eos congruo sermone compellant, nec affabilitate eis solita colloquuntur; et in eo se minime delinquere putant, quod vindictam suae commotionis non expetant; quam tamen quia proferre palam et exercere, aut non audent, aut certe non possunt, in suam perniciem virus iracundiae retorquentes, concoquunt eam in corde taciti, ac silentes in semetipsis consumunt, amaritudinem tristitiae non virtute animi protinus expellentes, sed digerentes processu dierum, et utcumque pro tempore mitigantes.
Cassianus HOME

bav559.162 bnf2129.170 bnf12292.292

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik