monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, VIII. De ira adversus nosmetipsos suscipienda. <<<     >>> X. De his quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT IX. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam vestram.

1 De quo sole per prophetam Deus evidenter commemorat, ita dicens: Timentibus autem nomen meum orietur sol iustitiae, et sanitas in pennis eius (Malach. IV).
2 Qui rursus peccatoribus et pseudoprophetis, illisque qui irascuntur, occidere dicitur in medio die, dicente propheta: Occidit eis sol in meridie (Amos VIII).
3 Vel certe secundum tropicum sensum mens, id est, νοῦς sive ratio, quae pro eo quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae vitio non exstinguatur; ne eadem occidente, perturbationum tenebrae cum auctore suo diabolo universum nostri cordis occupent sensum, et tenebris irae possessi, velut in nocte caeca, quid nos oporteat agere, ignoremus.
4 Tali sensu hunc Apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum de ira sentirent, licet longiore sermone, protulimus, qui eam nec ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illud Evangelii omnimodis observantes: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio (Matth. V).
5 Caeterum si usque ad occasum solis licitum sit irasci, ante perturbationes noxiae poterunt furoris satietatem et ultricis irae commotionem explere, quam iste sol ad locum sui vergat occasus.
Cassianus HOME

bav559.162 bnf2129.169 bnf12292.291

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik