monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria, vel quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur. <<<     >>> IX. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam vestram.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT VIII. De ira adversus nosmetipsos suscipienda.

1 Iubemur itaque irasci salubriter, sed nobismetipsis, ac suggestionibus accedentibus pravis; et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducentes.
2 Denique hunc eumdem sensum evidentius explanat versiculus sequens: Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini; id est, quaecumque in cordibus vestris, ingruentibus repentinis ac lubricis instigationibus, cogitatis, consilii moderatione omnem strepitum et perturbationem furoris amoventes, velut in cubili quietis positi, compunctione saluberrima emendate, atque corrigite.
3 Denique beatus Apostolus usus huius versiculi testimonio, cum dixisset: Irascimini et nolite peccare; subiunxit: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque detis locum diabolo (Ephes. IV).
4 Si noxium est super iracundiam nostram occidere solem iustitiae, et irati confestim locum diabolo damus in corde nostro; quomodo superius praecipit ut irascamur, dicens: Irascimini et nolite peccare? Nonne evidenter hoc dicit: Irascimini vitiis et furori vestro, ne conniventibus vobis sol iustitiae Christus incipiat propter iracundiam vestram mentibus obscuratis occidere, et discedente illo locum diabolo in vestris cordibus praebeatis
Cassianus HOME

bav559.161 bnf2129.168 bnf12292.291

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik