monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, VI. De iniusta iracundiae commotione, vel iusta. <<<     >>> VIII. De ira adversus nosmetipsos suscipienda.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria, vel quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur.

1 Vel certe cum contra hanc ipsam iram, cur nobis adversus fratrem irrepserit, commovemur, et irati lethales instigationes eius extrudimus, nec in abditis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus.
2 Taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, ut ne inimicis quidem propriis, et quidem a Deo sibi traditis, maluerit reddere talionem: Irascimini, inquiens, et nolite peccare (Psalm. XIV).
3 Ille enim cum aquam de cisterna Bethleemitica concupisset, eamque a viris fortibus per medias hostium catervas suscepisset, allatam protinus effudit in terram; et ita voluptuosam concupiscentiae passionem iratus exstinguens libavit eam Domino, et cupiditatis suae desiderium non explevit, dicens: Propitius sit mihi Dominus ne faciam hoc; num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam (II Reg. XXIII)? Vel cum Semei in regem David, audiente eo, lapides et maledicta coram omnibus irrogaret, velletque Abisai filius Sarviae princeps militum, convicii regalis ultionem truncatione capitis eius explere; beatus David adversus diram suggestionem eius indignatione pia commotus, humilitatis modum et patientiae rigorem inconcussa lenitate servavit, dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimitte eum, ut maledicat.
4 Dominus enim praecepit ei ut malediceret David.
5 Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecerit? Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam, quanto magis hic filius Iemini! Dimitte eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (II Reg. XIX).
Cassianus HOME

bav559.159 bnf2129.167 bnf12292.290

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik