monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, V. Cuius placiditatis monachum esse conveniat. <<<     >>> VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria, vel quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT VI. De iniusta iracundiae commotione, vel iusta.

1 Qualibet ex causa iracundiae motus effervescens excaecat oculos cordis, et acumini visus exitialem validioris morbi ingerens trabem, solem iustitiae non sinit intueri.
2 Nihil interest, utrum aurea lamina, plumbeave, seu cuiuslibet metalli, oculorum obtutibus imponatur; differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum.
3 Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lascivientes cordis nostri motus indignantes infremimus, et ea quae agere confundimur coram hominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur; angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis, oculumque eius tota formidine tremiscentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta.
Cassianus HOME

bav559.159 bnf2129.167 bnf12292.290