monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, III. De his quae in Deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur. <<<     >>> V. Cuius placiditatis monachum esse conveniat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT IV. Qualiter de affectibus membrisque humanis quae immutabili et incorporeo Deo ascribi legimus, sentiendum sit.

1 Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intelligi super eo qui invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, simplex et incompositus sanctarum Scripturarum auctoritate definitur; ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari.
2 Nam huiusmodi significatione membrorum divinas efficientias Dei et immensas operationes eius sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata vocabula membrorum nequeunt intimari: ut puta, significatione oris, collocutiones eius, quae in arcanos animae sensus solent clementer infundi; vel quod in Patribus nostris atque prophetis idem locutus sit agnoscamus; in oculis immensitatem perspicaciae, qua universa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae ex nobis geruntur, gerendave sunt, seu cogitantur, lateat, scire possimus; manuum nuncupatione providentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus; brachium quoque virtutis et gubernationis eius insignia qua cuncta sustentat, moderatur ac regit.
3 Et ut de caeteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaevitatem deitatis et antiquitatem significat? qua sine ullo principio est, et ante omnia tempora et creaturas excedit universas.
4 Ita igitur et de ira Dei vel furore, cum legimus, non ἀνθρωποπαθῶς, id est, secundum humilitatem humanae perturbationis, sed digne Deo, qui ab omni perturbatione alienus est, sentire debemus; scilicet quo per haec eum iudicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus advertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his verborum significationibus formidantes, contra illius voluntatem timeamus quidquam admittere.
5 Illos etenim timere consuevit humana natura, quos indignari novit et veretur offendere; ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri: non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit.
6 Quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor gravis et ira saevissima iudicatur.
7 Longum est, nec praesentis operis, si voluerimus omnia quae de Deo humana significatione figuraliter in Scripturis dicta sunt, explanare.
8 Haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris vitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat unde sanctitas et immortalitas vitae salutisque remedia conquiruntur.
Cassianus HOME

bav559.156 bnf2129.164 bnf12292.289

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik