monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.385 > 3
Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, II. De his qui dicunt iram non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse Deus irasci dicatur. <<<     >>> IV. Qualiter de affectibus membrisque humanis quae immutabili et incorporeo Deo ascribi legimus, sentiendum sit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 8, CAPUT III. De his quae in Deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.

1 Si enim haec cum dicuntur de Deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt; ergo et dormit, cum dicitur, Exsurge, quare obdormis, Domine (Psal. XLIII)? De quo alibi dicitur, Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CII); et stat, ac sedet, cum dicit, Coelum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI), qui metitur coelum palmo, et terram pugillo concludit (Isai. XL); et crapulatur a vino, cum dicitur, Et exsurrexit sicut dormiens Dominus potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII), qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI); ut praetermittam ignorationem, et oblivionem, quae de ipso legimus in Scripturis sanctis frequenter inserta, deinde lineamenta membrorum, quae tamquam de homine figurali et composito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus ac brachiis, digitis, utero pedibusque; quae omnia secundum vilem litterae sonum si voluerimus admittere, Deum lineamentis membrorum et corporea figura compositum, quod dictu quoque nefas est, quodque absit a nobis, necesse est aestimari.
Cassianus HOME

bav559.155 bnf2129.164 bnf12292.288

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik